Gropenhall



Thomas Syngleton’ tenet de dicto Petro in villa predicta unum Messuagium orreum et ortum in antiquo tempore vocatum le halle Orchard cum tribus Campis continentibus octo acras terre cum sepibus et fossis Inclusas et dicti campi continentes octo acras terre nuncupantur Ravenshurste qui quidem Campi Jacent in latitudine inter messuagium et campos dicti Petri Legh’ in tenura Hugonis Cartewright’ ex parte boriali et predictam medietatem dicte silve de Gropenhall’ pertinentem dicto Petro Legh’ ex parte australi et extendit in longitudine a terra vocata Midilhurste nuper Radulfi Clayton’ ut de jure uxoris eiusdem Radulfi ex parte orientali usque ad dictum rivulum vocatum Milnedamme et usque ad partem medietatis dicte silve pertinentem dicto Petro Legh’ ex parte occidentali que quidem Mesuagium orreum at ortum jacent et situantur inter predictam medietatem silve dicti Petri ex parte australi et partim orientali et predictum rivulum vocatum Milne Damme ex parte boriali et extendit in longitudine a terra dicti Thome Radyche’ in tenura Nicholai Jankynson’ ex parte fere occidentali et partem australi usque ad venellam et rivulum vocatos Lumme lane et Lumme broke ex parte orientali et fere boriali.

43.4.2  Item tenet unum Rodam terre in Campo de Gropenhall’ Invicem Jacentem in latitudine inter Communem fossam de Gropenhall’ dividentem dominium de Gropenhall’ a dominio de Lacheford’ ex parte australi et terram dicti Thome Radyche’ in tenura Rogeri Huchunson’ex parte boriali et extendentem in longitudine a terra dicti Thome Radyche’ in tenura Rogeri Huchunson’ ex parte orientali usque ad dictum dominium de lacheforth in tenura dicti Thome hall’ et fossam Communem predictam ex parte occidentali que reddunt dicto Petro per Annum videlicet sexdecim solidos et octo denarios. Et pro servicio suo Annuali dat septem denarios.

English Translation

Back

43.4.1 Terra voluntatis Comitatus Cestr’ Villa de  Gropenhal’